Passage
Celsus, De Medicina 8.1.p10
lat celsus phi002 perseus lat4
Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem vocant, idque super intestina sunt pube transversum ventrem firmat; rectius in viris, recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable