LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 8.1.p11

lat celsus phi002 perseus lat4

Inde femina ordiuntur, quorum corpora rotundiora etiam quam umerorum sunt, cum illa ex ceteris rotundissima sint: infra vero duos processus a priore et a posteriore parte habent; dein dura et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora capita media sinuantur; quo facilius excipit cruribus possint. Quae commissura osse parvo, molli cartilaginoso tegitur: patellam vocant. Haec super innatans, neque ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable