LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 8.1.p4

lat celsus phi002 perseus lat4

Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in iis Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt. Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisve nituntur; fereque longior radix breviorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curvi flexa est. Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, inter tamen supra infrave eum se ostendit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable