LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 8.1.p6

lat celsus phi002 perseus lat4

Infra cervicem vero summa costa contra umerum sita est; inde VI inferiores usque ad imum pectus perveniunt; eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae vertebrarum transversis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent; inde latescunt et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum osse pectoris. Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur: sub costis vero prioribus, quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a cervice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant. Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque in imo cartilaginosa posteriore parte velut innatant, quoniam nisi † vel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque interest paulum in exteriora curvatum; quod altera verticis parte modice intumescens sustinet iugulum. Id autem ipsum recurvum ac neque inter durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi movetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius nervis et cartilagine conectitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable