Passage
Celsus, De Medicina 8.10.p12
lat celsus phi002 perseus lat4
Solent tamen interdum transversa inter se ossa confervere, eoque et brevius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem; et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei involutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus, ideoque locus is intumuit. Quod ubi incidit, diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fovendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea vomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum donec id paulum erodat eoque evocet materiam. Ubi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable