Passage
Celsus, De Medicina 8.13
lat celsus phi002 perseus lat4
13 Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri in prima parte (1.11, 12) proposui. Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui nervi sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loquis possit, interdum sine voluntate semen emittat; quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable