LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 8.2.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Id quod vitiatum est, primo fere pingue fit, deinde vel nigrum vel cariosum; quae supernatis gravibus ulceribus aut fistulis, hisque vel longa vetustate vel etiam cancro occupatis, eveniunt.— Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius vitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; tum id, quod pingue est, semel iterumve satis sacrificium admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod vitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde sive os sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesve in summo osse est: siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est. Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum vel ad album os vel ad solidum ventum est. Albo finiri ex nigritie vitium, soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra (2) dictum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable