LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 8.2.p5

lat celsus phi002 perseus lat4

Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in † carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum vitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, sive capitis sive pectoris os sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est. Longeque perniciosissimum est, quod in osse pectoris est, quia vix, etiam si recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable