Passage
Celsus, De Medicina 8.4.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit. In quo ipso videndum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat; itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci. Plagam, si ex vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus: si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis litterae X figuram accipit; tum deinde a singulis procedentibus lingulis cutis subsecatur. Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum. Neque id ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert: sed ibi quoque nihil tutius fit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable