LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 8.4.p3

lat celsus phi002 perseus lat4

In omni vero fisso fractove osse protinus antiquiores medici ad ferramenta veniebant, quibus id exciderent: sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa conponuntur. Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os inponere; deinde super id aliquanto latius quam vulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; tum vulnus deligare et cotidie resolvere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere, cetera ex eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut brevior et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum. Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi vim habet. Hac ratione saepe rimae callo quod inplentur estque ea ossis velut cicatrix; et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit. Si vero sub prima curatione febris intenditur brevesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque veniendum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable