LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 8.4.p6

lat celsus phi002 perseus lat4

Quod ad abstinentiam vero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus (V.26.25) praecepi, servanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat sternumentum. Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cervicis. Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra vel livida vel aliter coloris corrupti; dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio; caro livida, maxillarum rigor atque cervicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus, vel salutaria vel mortifera sunt. Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana vel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa vacum est, replet: nonnumquam etiam super calvariam excrescit. Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, quod inter supercilia est: ibi enim vix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendast. Illa utique capite fracto servanda sunt, ut, donec iam valida cicatrix sit, vitentur sol, ventus, frequens balineum, maior vini modus.

Provenance