LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Quinctio 85.p3

lat cicero phi001 perseus lat2

Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum simul esset et experiri posset cotidie; deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium quod uno die transigi posset; ex quo uno haec omnia nata et profecta esse concedit. quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable