Passage
Cicero, In C. Verrem 1.1.19
lat cicero phi005 perseus lat2
videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; 19 appellat hominem et ei voce maxima gratulatur; ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. 'renuntio', inquit, 'tibi te hodiernis comitiis esse absolutum.' quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebant et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable