LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 1.1.32

lat cicero phi005 perseus lat2

nunc tamen hoc animo sum ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim, et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere. nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusatione perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. quid est igitur quod fieri possit? non obscurum, opinor, neque absconditum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable