Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.106
lat cicero phi005 perseus lat2
tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; simul et istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt. iste ad arbitrium eius cui condonabat hereditatem ereptam a liberis quam aequum edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM LEGEM VOCONIAM—. quis umquam crederet mulierum adversarium Verrem futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? cupiditati hominum ait se obviam ire. quis potius non modo his temporibus, sed etiam apud maiores nostros? quis tam remotus fuit a cupiditate? dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia iuris praetorii auctoritas. recita. QVI AB A. POSTVMIO Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA — — FECIT FECERIT. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable