LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.113

lat cicero phi005 perseus lat2

homo importunis ime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti? cur hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis eius bona patria—voluntate patris, iure, legibus tradita—eriperes, et cui tibi esset commodum condonares? quibuscum vivi bona nostra partimur, iis praetor adimere nobis mortuis bona fortunasque poterit? NEC PETITIONEM, inquit, NEC POSSESSIONEM DABO. eripies igitur pupillae togam praetextam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam ingenuitatis? miramur ad arma contra istum hominem Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem clam Syracusis profugisse? nos si alienam vicem pro nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum esset relictum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable