Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.117
lat cicero phi005 perseus lat2
SI DE HEREDITATE AMBIGETVR ET TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS SIGN IS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SE CVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO. hoc translaticium est: sequi illud oportet, SI TABVLAE TESTAMENTI NON PROFERENTVR. quid ait? se ei daturum qui se dicat heredem esse. quid ergo interest proferantur necne? si protulerit, uno signo ut sit minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem fuisse qui istius se similem dici vellet. ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. ex EDICTO SICILIENSI. SI DE HEREDITATE AMBIGITVR —.