LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.121

lat cicero phi005 perseus lat2

hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum; alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset. quae ego non commemorarem,—neque enim perfacete dicta neque porro hac severitate digna sunt, —nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum in ore vulgi atque in communibus proverbiis esse versatam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable