LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.127

lat cicero phi005 perseus lat2

quid est, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur, an haec ad rem non pertinent? non credemus M. Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos? quid est quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? an id quod dicunt leve est? nihil levius quam praetorem urbanum hoc iuris in suo magistratu constituere, omnibus quibus hereditas venerit coheredem praetorem esse oportere. an vero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob ius dicendum M. Octavium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine, nomine, virtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitavit? in sartis tectis vero quem ad modum se gesserit quid ego dicam? dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac manifestae prolatae sunt et proferentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable