Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.128
lat cicero phi005 perseus lat2
dixit Cn. Fannius, eques Romanus, frater germanus Q. Titini, iudicis tui, tibi pecuniam se dedisse. RECITA. CN. FANNI TESTIMONIVM. Nolite Cn. Fannio dicenti credere, noli, inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C. Verrem insimulat avaritiae et audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in istum convenire. dixit Q. Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. RECITA. NOMINA Q. TADI. RECITA. TESTIMONIVM Q. TADI. ne Tadi quidem tabulis nec testimonio credemus? quid igitur in iudiciis sequemur? quid est aliud omnibus omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum testimoniis et virorum bonorum tabulis non credere?