Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.130
lat cicero phi005 perseus lat2
aedem Castoris, iudices, P. Iunius habuit tuendam de L. Sulla Q. Metello consulibus. is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis sacras locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ii praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres P. Caelius praetores cognoscerent et iudicarent. qua potestate iste permissa sic abusus est ut ex Cn. Fannio et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, hoc voluit clarissimum relinquere indicium latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie possemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable