Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.133
lat cicero phi005 perseus lat2
venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; videt undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera nova atque integra. versat se; quaerit quid agat. dicit quidam ex illis canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se multos, 'tu, Verres, hic quod moliare nihil habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere.' homo omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendiculum': dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit. 'nam mehercule,' inquit, 'sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable