LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.144

lat cicero phi005 perseus lat2

hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si D. Bruti, cuius praedia suberant, periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu neque negare posses, —in tabulas enim legem rettulisti,—neque cum defensione aliqua confiteri? addicitur opus HS DLX milibus, cum tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius iniquissimi hominis arbitrium se effecturos esse clamarent. etenim quid erat operis?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable