Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.145
lat cicero phi005 perseus lat2
id quod vos vidistis; omnes illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita nulla impensa deiectae eisdemque lapidibus repositae sunt. hoc tu HS DLX milibus locavisti. atque in illis columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum sit et novum inductum. quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petivissem.