LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.146

lat cicero phi005 perseus lat2

at ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo: Sl QVID OPERIS CAVSA RESCIDERIS, REFICITO. quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret? QVI REDEMERIT SATIS DET DAMNI INFECTI EI QVI A VETERE REDEMPTORE ACCEPIT. Deridet, cum sibi ipsum iubet satis dare Habonium. PECVNIA PRAESENS SOLVETVR. quibus de bonis? eius qui, quod tu HS DLX milibus locasti, se HS CCI3;) CCID:) CCI:~3 CCI39 effecturum esse clamavit. quibus de bonis? pupilli, cuius aetatem et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere praetor debuit. tutoribus defendentibus non modo patrias eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademisti. hoc orvs BONVM SVO CVIQVE FACITO.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable