LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.150

lat cicero phi005 perseus lat2

hac condicione, si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus; cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium ac potestatem venire nolebant qui sibi ereptam praedam arbitraretur. nunc ne argumentemur, quo ista pecunia pervenerit facit ipse indicium. primum cum vehementius cum eo D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia HS DLX milia numeravit, quod iam iste ferre non poterat, opere addicto, praedibus acceptis de HS DEX milibus remisit D. Bruto HS cx milia. hoc, si aliena res esset, certe facere non potuisset. deinde nummi numerati sunt Cornificio, quem scribam suum fuisse negare non potest. postremo ipsius Haboni tabulae praedam illam istius fuisse clamant. Recital NOMINA HABONI.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable