Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.26
lat cicero phi005 perseus lat2
'adimo enim comperendinatum': quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur,—quod aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. nam si bis dicere est commodum, certe utriusque commune est; si eum qui posterius dixit opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel iudicari primo poterat vel amplius pronuntiari. Vtram igitur putas legem molliorem? opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel tarde condemnari licebat. ego tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable