LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.34

lat cicero phi005 perseus lat2

quaestor Cn. Papirio consuli fuisti abhinc annos quattuordecim. ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium voco: hora nulla vacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio reperietur. hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec eadem erit quadripertita distributio totius accusationis meae. quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. erat tum dissensio civium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabat eum beneficiis officiisque omnibus. ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam: venit exspectatus in Galliam ad exercitum consularem cum pecunia. simul ac primum ei occasio visa est,—cognoscite hominis principium magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae,—aversa pecunia publica quaestor consulem, exercitum, sortem, provinciamque deseruit.

Provenance