LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.36

lat cicero phi005 perseus lat2

videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn. Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit. primum brevitatem cognoscite: ACCEPI, inquit, VICIENS DVCENTA TRIGINTA QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM ET SEPTEM NVMMOS. DEDI STIPENDIO, FRVMENTO, LEGATIS, PRO QVAESTORE, COHORTI PRAETORIAE HS MILLE SESCENTA TRIGINTA QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM ET SEPTEM NVMMOS. RELIQVI: ARIMINI HS SESCENTA MILIA. HOC est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam omnium rettulit? quid hoc est? quae impudentia, quae audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis huiusce modi est? illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso quidem potuit quibus data essent describere, quae se Arimini scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata sunt. oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes referebat, oppressum direptumque erat: non suspicabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc rem reliquos esse. recita denuo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable