LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.38

lat cicero phi005 perseus lat2

etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam, infestamque reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta maiorum. omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil posset. ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable