Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.39
lat cicero phi005 perseus lat2
nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. nam eum qui palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. itane vero? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable