LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.64

lat cicero phi005 perseus lat2

erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. is ad eum rem istam defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. hospes ianitor, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem summa vi retinere coepit. iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable