LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.65

lat cicero phi005 perseus lat2

quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus illud suum non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen praetores et consules, non legatorum adseculas, recipere solere. iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit. hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam.

Provenance