Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.79
lat cicero phi005 perseus lat2
recita hunc ipsum locum de testimonio. TESTIMONIVM C. VERRIS IN ARTEMIDORVM. NON MVLTO POST IN DOMVM —. bellumne populo Romano Lampsacena civitas facere conabatur? deficere ab imperio ac nomine nostro volebat? video enim et ex iis quae legi et audivi intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, ei civitati bellum indici atque inferri solere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable