LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.81

lat cicero phi005 perseus lat2

huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta peccata sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque legitimum tempus exspectare ad ulciscendum neque vim tantam doloris in posterum differre potuerint? circumsessus es. A quibus? A Lampsacenis. barbaris hominibus, credo, aut iis qui populi Romani nomen contemnerent. immo vero ab hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna servis, voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut Lampsaceni moriendum sibi potius quam perpetiendum putarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable