LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.83

lat cicero phi005 perseus lat2

et ais iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit. quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum ad hanc rem tamen idoneo—te ipso, inquam, teste docebo te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulisse, neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum. iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. recita quas ad Neronem litteras misit. EPISTVLA C. VERRIS AD NERONEM. THEMISTAGORAS ET THESSALVS —. Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. quem populum? qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est. Vbi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum? cedo mihi ipsius Verris testimonium:

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable