LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.84

lat cicero phi005 perseus lat2

videamus quid idem iste iuratus dixerit. recita. AB ACCVSATORE ROGATVS RESPONDIT IN HOC IVDICIO NON PERSEQVI: SIBI IN ANIMO ESSE ALIO TEMPORE PERSEQVI. quid igitur te iuvat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio? legatus cumesses circumsessus, cum que, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio tempore persequi. quod fuit id tempus? quando es persecutus? cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? non te ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant consulum litteris evocandos curare oportuit?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable