Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.86
lat cicero phi005 perseus lat2
Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc avaritiae prope modum in suo genere non levius. Milesios navem poposcit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque armatum dederunt. hoc praesidio Myndum profectus est. nam quid a Milesiis lanae publice abstulerit, item de sumptu in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra reservabo: illud, quod neque taceri ullo modo neque dici pro dignitate potest, cognoscite. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable