LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.92

lat cicero phi005 perseus lat2

cum ad HS viciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos et litteratos, suos esse dicebat, se emisse. cum saepius mater et avia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit. quo modo ex deciens HS sescenta sint facta, quo modo dc eodem modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint, quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos existimabitis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable