LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.95

lat cicero phi005 perseus lat2

pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum vexarit, quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret—his nominibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam. quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable