Passage
Cicero, In C. Verrem 2.1.96
lat cicero phi005 perseus lat2
consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. recita. DE LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE REDACTAE. QVOD A COMMVNI MILVADVM—. te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam tempestatem pestemque pervasisse demonstro. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable