LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.98

lat cicero phi005 perseus lat2

Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est; sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur, quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde quasi exscribendi potestatem non haberet. solus est hic qui numquam rationes ad aerarium referat. Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable