LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.1.99

lat cicero phi005 perseus lat2

quaestorem se in senatu exspectare dixit, proinde quasi non, ut quaestor sine praetore possit rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable