Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.100
lat cicero phi005 perseus lat2
nuntiabatur illi primis illis temporibus, id quod pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et, cum ita rem exposuissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque de omnium sententia pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIVM lMPEDIRI EDICTO QVO MINVS EI ROMAE LICERET ESSE. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable