LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.112

lat cicero phi005 perseus lat2

estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportata est, ut omnes huius honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere.

Provenance