Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.114
lat cicero phi005 perseus lat2
denique nunc vide quid inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi aguntur et praeclara illa Verria celebrantur, cui statuae Romae stant inauratae a communi Siciliae, quem ad modum inscriptum videmus, datae—vide, inquam, quid inter te et hunc Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus, intersit. hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo legationibusque ad eam rem missis publice laudant: te, omnium Siculorum patronum, una Mamertina civitas, socia furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudat—ita tamen novo more ut legati laedant, legatio laudet—ceterae quidem civitates publice litteris legationibus testimoniis accusant, queruntur, arguunt: si tu absolutus sis, se funditus eversas esse arbitrantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable