LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.120

lat cicero phi005 perseus lat2

quod enim iste praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis praeteritum excogitavit? ecqua res apud civitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxeris?Dicta sunt priore actione et privatim et publice testimonia; legati Centuripini, Halaesini, Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea civitatum, iam vero privatim plurimi. quorum ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratiis, neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius imperio aut litteris; atque in his omnibus senatoribus cooptandis non modo suffragia nulla fuisse, sed ne genera quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem cooptari liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum iura valuisse;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable