Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.127
lat cicero phi005 perseus lat2
cum suffragiis tres ex tribus generibus creati sunt, res revocatur ad sortem. perfecerat iste imperio ut pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potuerat, exspectabant homines quidnam acturus esset. homo, id quod erat facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari. negant id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant esse. iubet iste sibi legem recitari. recitatur; in qua scriptum erat ut, quot essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuium nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium. iste homo ingeniosus et peracutus, 'optime,' inquit, 'nempe scriptum ita est, QVOT RENVNTIATI ERVNT. quot ergo, inquit, sunt renuntiati?' respondent, 'tres.' 'numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam educi?' 'nihil.' conici iubet tres, in quibus omnibus esset inscriptum nomen Theomnasti. fit clamor maximus, cum id universis indignum ac nefarium videretur. ita Iovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable