LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.129

lat cicero phi005 perseus lat2

est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos dies mensisque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant; item non numquam uno die longiorem mensem faciunt aut biduo. quae cum iste cognosset novus astrologus, qui non tam caeli rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa esse oporteret Idus Ianuarias, is eo die Kalendas Martias proscribi iuberet: itaque fit omnibus recusantibus et plorantibus. dies is erat legitimus comitiis habendis. eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable