Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.134
lat cicero phi005 perseus lat2
sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam vobis breviter quid hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem provinciae cognoscatis. in mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable